IRLANDUS

IRLANDUS
IRLANDUS
Bonaventura, Gallus, in Pictonico Praesidatu Senator IC. celebris: Scripsit de Emphasi et Hypostasi insignem tractatum, in quo vitium humanae mentis pro vera scientia mendacis opinionis speciosam occasionem saepe arripientis, quae iudicium dein perturbat, detegit. Rigaltius notis in Phaedri l. 4. Fab. 1. v. 5. et seqq.
Non semper ea sunt, quae videntur; decipit
Frons prima multos: rara mens intelligit.
Quod inferiore condidit cura angulo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”